라틴어 문장 검색

cateiam quidam asserunt teli genus esse tale quale aclydes sunt, ex materia quam maxime lenta, cubitus longitudine, tota fere clavis ferreis illigata, quas in hostem iaculantes lineis, quibus eas adnexuerant, reciprocas faciebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7413)
ulna autem, ut diximus, secundum alios utriusque manus extensio est, secundum alios cubitus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3552)
quod magis verum est, quia graece ὠλένη dicitur cubitus, unde est λευκώλενοσ *̔́ηρη.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3553)
Quodsi ita natura paratum esset, ut ea dormientes agerent, quae somniarent, alligandi omnes essent, qui cubitum irent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 181:1)
Quodsi ita natura paratum esset, ut ea dormientes agerent, quae somniarent, alligandi omnes essent, qui cubitum irent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 181:1)
cui respondere volenti vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas accipiunt, cubitusque leves sinuatur in alas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:4)
ego autem confiteor, hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 225:1)
Unus lapis facit fornicem, ille, qui latera inclinata cuneavit et interventu suo vinxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 16:3)
is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus, eumque filium suom esse qui illos angues vicerit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 1112)
Cubitum ergo ire volt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 476)
Cubitum hercle longis litteris signabo iam usquequaque, si quis perdiderit vidulum cum auro atque argento multo, ad Gripum ut veniat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 210)
Raptim denique paupertina Milonis cenula perfunctus, causatusque capitis acrem dolorem, quem mihi lacrimarum assiduitas incusserat, concedo cubitum venia facile tributa, et abiectus in lectulo meo quae gesta fuerant singula maestus recordabar, quoad tandem Fotis mea, dominae suae cubitu pro- curato, sui longe dissimilis advenit:
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION